Löydetty 236 Tulokset: Cepit

  • Præcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinæ. (Prophetia Danielis 5, 2)

  • Tunc rex præcepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. (Prophetia Danielis 6, 16)

  • Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 23)

  • Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)

  • quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos. (Prophetia Osee 6, 2)

  • Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere. (Prophetia Ionae 4, 8)

  • Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina. (Prophetia Nahum 2, 12)

  • Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)

  • Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)

  • et præcepit eis ne manifestum eum facerent. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 16)

  • Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 35)

  • Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina