Löydetty 1312 Tulokset: Bonum Terram
omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)
et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)
Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)
Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 2)
Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. (Liber Ecclesiastes 7, 19)
non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. (Liber Ecclesiastes 7, 21)
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. (Liber Ecclesiastes 8, 12)
Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. (Liber Ecclesiastes 8, 13)
Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)
Laudavi igitur lætitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole. (Liber Ecclesiastes 8, 15)
Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. (Liber Ecclesiastes 10, 7)