Mosaico decorativo

Löydetty 1312 Tulokset: Bonum Terram

  • Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic. (Liber Nehemiae 5, 19)

  • Et benedixit Esdras Domino Deo magno : et respondit omnis populus : Amen, amen, elevans manus suas : et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram. (Liber Nehemiae 8, 6)

  • Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum : terram, et universa quæ in ea sunt : maria, et omnia quæ in eis sunt : et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat. (Liber Nehemiae 9, 6)

  • et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisti cum eo fœdus ut dares ei terram Chananæi, Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Gergesæi, ut dares semini ejus : et implesti verba tua, quoniam justus es. (Liber Nehemiae 9, 8)

  • Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)

  • Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos : et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti. (Liber Nehemiae 9, 20)

  • Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes : et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan. (Liber Nehemiae 9, 22)

  • Et multiplicasti filios eorum sicut stellas cæli, et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent. (Liber Nehemiae 9, 23)

  • Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebat illis. (Liber Nehemiae 9, 24)

  • et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis : memento mei, Deus meus, in bonum. Amen. (Liber Nehemiae 13, 31)

  • Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ, (Liber Thobis 2, 1)

  • Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. (Liber Thobis 3, 9)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina