Löydetty 5022 Tulokset: Arca Autem Noe
Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Jordanem, et lustrata omni Bethoron, venerunt ad castra. (Liber II Samuelis 2, 29)
Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. (Liber II Samuelis 2, 31)
Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. (Liber II Samuelis 3, 1)
Quartus autem Adonias, filius Haggith: et quintus Saphathia, filius Abital. (Liber II Samuelis 3, 4)
Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner: (Liber II Samuelis 3, 7)
Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim. (Liber II Samuelis 3, 14)
Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israëli et universo Benjamin. (Liber II Samuelis 3, 19)
statim pueri David et Joab venerunt, cæsis latronibus, cum præda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace. (Liber II Samuelis 3, 22)
Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum. (Liber II Samuelis 3, 31)
Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner: flevit autem et omnis populus. (Liber II Samuelis 3, 32)
Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam. (Liber II Samuelis 3, 39)
Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron: et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est. (Liber II Samuelis 4, 1)