Mosaico decorativo

Löydetty 593 Tulokset: Apu

  • et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem præposuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula, et dimisit eum. (Liber Ieremiae 40, 5)

  • Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium: (Liber Ieremiae 48, 37)

  • Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi. (Liber Ieremiae 49, 9)

  • Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. (Liber Ieremiae 52, 31)

  • Samech. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ? (Lamentationes 2, 15)

  • Sade. Inundaverunt aquæ super caput meum ; dixi: Perii. (Lamentationes 3, 54)

  • Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuæ, et hirundines, et aves etiam, similiter et cattæ. (Liber Baruch 6, 21)

  • Nam cum supervenerit illis prælium et mala, cogitant sacerdotes apud se ubi se abscondant cum illis. (Liber Baruch 6, 48)

  • Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas. (Prophetia Ezechielis 1, 25)

  • Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos. (Prophetia Ezechielis 5, 1)

  • Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam. (Prophetia Ezechielis 9, 10)

  • Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 1)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina