Löydetty 222 Tulokset: Annis
Triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Azuba filia Salai. (Liber I Regum 22, 42)
Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)
Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ: regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)
Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. (Liber II Regum 8, 1)
Triginta duorum annorum erat cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. (Liber II Regum 8, 17)
Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram. (Liber II Regum 11, 3)
Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. (Liber II Regum 12, 1)
Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis. (Liber II Regum 13, 1)
Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis. (Liber II Regum 13, 10)
Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. (Liber II Regum 14, 2)
Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis. (Liber II Regum 14, 17)
Sedecim annorum erat cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem. (Liber II Regum 15, 2)