Löydetty 17 Tulokset: Anna

  • et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii: Annæ autem non erant liberi. (Liber I Samuelis 1, 2)

  • Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii? (Liber I Samuelis 1, 8)

  • Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini, (Liber I Samuelis 1, 9)

  • cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter, (Liber I Samuelis 1, 10)

  • Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam, (Liber I Samuelis 1, 13)

  • Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. (Liber I Samuelis 1, 15)

  • Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. (Liber I Samuelis 1, 20)

  • Et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter. (Liber I Samuelis 1, 22)

  • Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine: ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum. (Liber I Samuelis 1, 26)

  • Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait: (Liber I Samuelis 1, 28)

  • Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat. (Liber Thobis 2, 19)

  • Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt. (Liber Thobis 7, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina