Mosaico decorativo

Löydetty 53 Tulokset: Amar Ao Próximo

  • Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. (Liber Ecclesiasticus 29, 19)

  • Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. (Liber Ecclesiasticus 29, 23)

  • Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. (Liber Ecclesiasticus 41, 26)

  • et collum vestrum subjicite jugo: et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. (Liber Ecclesiasticus 51, 34)

  • Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare. (Liber Isaiae 41, 6)

  • Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. (Liber Ieremiae 9, 4)

  • Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi? (Liber Ieremiae 22, 8)

  • Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. (Liber Ieremiae 23, 30)

  • Hæc sunt ergo verba quæ facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris. (Prophetia Zachariae 8, 16)

  • Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. (Prophetia Malachiae 3, 16)

  • A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: (Evangelium secundum Marcum 13, 28)

  • sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. (Evangelium secundum Marcum 13, 29)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina