Mosaico decorativo

Löydetty 256 Tulokset: Alienum Ignis

  • Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. (Liber Ecclesiasticus 39, 31)

  • Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt: (Liber Ecclesiasticus 39, 35)

  • In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit. (Liber Ecclesiasticus 40, 32)

  • Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis. (Liber Ecclesiasticus 45, 24)

  • Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. (Liber Ecclesiasticus 48, 1)

  • qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum: (Liber Ecclesiasticus 48, 9)

  • quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne: (Liber Ecclesiasticus 50, 9)

  • a pressura flammæ quæ circumdedit me, et in medio ignis non sum æstuatus ; (Liber Ecclesiasticus 51, 6)

  • Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. (Liber Isaiae 4, 5)

  • Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)

  • Quia omnis violenta prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. (Liber Isaiae 9, 5)

  • Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi. (Liber Isaiae 9, 18)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina