Löydetty 107 Tulokset: Album De Servis
Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israël: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ. (Liber II Regum 3, 11)
Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam. (Liber II Regum 6, 3)
Rex autem Syriæ pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. (Liber II Regum 6, 8)
Conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël? (Liber II Regum 6, 11)
Dixitque his qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes. (Liber II Regum 10, 22)
Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli. (Liber II Regum 10, 23)
Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites? (Liber II Regum 18, 24)
Dixerunt autem Eliacim filius Helciæ, et Sobna, et Joahe Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace: siquidem intelligimus hanc linguam: et non loquaris nobis judaice, audiente populo qui est super murum. (Liber II Regum 18, 26)
Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam. (Liber II Regum 24, 11)
Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano: et erunt servi mei cum servis tuis, (Liber II Paralipomenon 2, 8)
Præterea operariis qui cæsuri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia. (Liber II Paralipomenon 2, 10)
Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quæ pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis. (Liber II Paralipomenon 2, 15)