Löydetty 84 Tulokset: Absalom

  • Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. (Liber II Samuelis 15, 14)

  • Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel. (Liber II Samuelis 15, 31)

  • si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel. (Liber II Samuelis 15, 34)

  • Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem. (Liber II Samuelis 15, 37)

  • Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es. (Liber II Samuelis 16, 8)

  • Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo. (Liber II Samuelis 16, 15)

  • Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex. (Liber II Samuelis 16, 16)

  • Ad quem Absalom: Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo? (Liber II Samuelis 16, 17)

  • Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël: et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)

  • Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus. (Liber II Samuelis 16, 20)

  • Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum. (Liber II Samuelis 16, 21)

  • Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël. (Liber II Samuelis 16, 22)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina