Löydetty 22502 Tulokset: És
Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus. (Liber Genesis 43, 10)
Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. (Liber Genesis 43, 11)
sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum. (Liber Genesis 43, 13)
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero. (Liber Genesis 43, 14)
Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph. (Liber Genesis 43, 15)
Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie. (Liber Genesis 43, 16)
Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus, (Liber Genesis 43, 19)
locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas: (Liber Genesis 43, 20)
Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris. (Liber Genesis 43, 22)
At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon. (Liber Genesis 43, 23)
Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. (Liber Genesis 43, 24)
Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43, 25)