Löydetty 22502 Tulokset: És
Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: (Epistula ad Hebraeos 10, 15)
Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: (Epistula ad Hebraeos 10, 16)
Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato. (Epistula ad Hebraeos 10, 18)
Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, (Epistula ad Hebraeos 10, 19)
quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, (Epistula ad Hebraeos 10, 20)
teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), (Epistula ad Hebraeos 10, 23)
non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. (Epistula ad Hebraeos 10, 25)
terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. (Epistula ad Hebraeos 10, 27)
Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: (Epistula ad Hebraeos 10, 28)
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
Horrendum est incidere in manus Dei viventis. (Epistula ad Hebraeos 10, 31)
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: (Epistula ad Hebraeos 10, 32)