Mosaico decorativo

Löydetty 22502 Tulokset: És

  • Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)

  • Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Epistula ad Galatas 4, 26)

  • Scriptum est enim: Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. (Epistula ad Galatas 4, 27)

  • Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. (Epistula ad Galatas 4, 28)

  • Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. (Epistula ad Galatas 4, 30)

  • Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. (Epistula ad Galatas 4, 31)

  • Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. (Epistula ad Galatas 5, 3)

  • Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. (Epistula ad Galatas 5, 4)

  • Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)

  • persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. (Epistula ad Galatas 5, 8)

  • Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)

  • Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina