Mosaico decorativo

1. ἀκόλαστον οἶνος καὶ ὑβριστικὸν μέθη πᾶς δὲ ὁ συμμειγνύμενος αὐτῇ οὐκ ἔσται σοφός

1. Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.

2. οὐ διαφέρει ἀπειλὴ βασιλέως θυμοῦ λέοντος ὁ δὲ παροξύνων αὐτὸν ἁμαρτάνει εἰς τὴν ἑαυτοῦ ψυχήν

2. Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.

3. δόξα ἀνδρὶ ἀποστρέφεσθαι λοιδορίας πᾶς δὲ ἄφρων τοιούτοις συμπλέκεται

3. Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.

4. ὀνειδιζόμενος ὀκνηρὸς οὐκ αἰσχύνεται ὡσαύτως καὶ ὁ δανιζόμενος σῖτον ἐν ἀμήτῳ

4. Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

5. ὕδωρ βαθὺ βουλὴ ἐν καρδίᾳ ἀνδρός ἀνὴρ δὲ φρόνιμος ἐξαντλήσει αὐτήν

5. Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.

6. μέγα ἄνθρωπος καὶ τίμιον ἀνὴρ ἐλεήμων ἄνδρα δὲ πιστὸν ἔργον εὑρεῖν

6. Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet?

7. ὃς ἀναστρέφεται ἄμωμος ἐν δικαιοσύνῃ μακαρίους τοὺς παῖδας αὐτοῦ καταλείψει

7. Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.

8. ὅταν βασιλεὺς δίκαιος καθίσῃ ἐπὶ θρόνου οὐκ ἐναντιοῦται ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ πᾶν πονηρόν

8. Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.

9. τίς καυχήσεται ἁγνὴν ἔχειν τὴν καρδίαν ἢ τίς παρρησιάσεται καθαρὸς εἶναι ἀπὸ ἁμαρτιῶν (9a) κακολογοῦντος πατέρα ἢ μητέρα σβεσθήσεται λαμπτήρ αἱ δὲ κόραι τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ ὄψονται σκότος (9b) μερὶς ἐπισπουδαζομένη ἐν πρώτοις ἐν τοῖς τελευταίοις οὐκ εὐλογηθήσεται (9c) μὴ εἴπῃς τείσομαι τὸν ἐχθρόν ἀλλὰ ὑπόμεινον τὸν κύριον ἵνα σοι βοηθήσῃ

9. Quis potest dicere: Mundum est cor meum ; purus sum a peccato?

10. στάθμιον μέγα καὶ μικρὸν καὶ μέτρα δισσά ἀκάθαρτα ἐνώπιον κυρίου καὶ ἀμφότερα

10. Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.

11. καὶ ὁ ποιῶν αὐτὰ ἐν τοῖς ἐπιτηδεύμασιν αὐτοῦ συμποδισθήσεται νεανίσκος μετὰ ὁσίου καὶ εὐθεῖα ἡ ὁδὸς αὐτοῦ

11. Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.

12. οὖς ἀκούει καὶ ὀφθαλμὸς ὁρᾷ κυρίου ἔργα καὶ ἀμφότερα

12. Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.

13. μὴ ἀγάπα καταλαλεῖν ἵνα μὴ ἐξαρθῇς διάνοιξον τοὺς ὀφθαλμούς σου καὶ ἐμπλήσθητι ἄρτων

13. Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.

14. []

14. Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.

15. []

15. Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.

16. []

16. Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

17. []

17. Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.

18. []

18. Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.

19. []

19. Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.

20. []

20. Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:

21. []

21. hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

22. []

22. Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.

23. βδέλυγμα κυρίῳ δισσὸν στάθμιον καὶ ζυγὸς δόλιος οὐ καλὸν ἐνώπιον αὐτοῦ

23. Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.

24. παρὰ κυρίου εὐθύνεται τὰ διαβήματα ἀνδρί θνητὸς δὲ πῶς ἂν νοήσαι τὰς ὁδοὺς αὐτοῦ

24. A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?

25. παγὶς ἀνδρὶ ταχύ τι τῶν ἰδίων ἁγιάσαι μετὰ γὰρ τὸ εὔξασθαι μετανοεῖν γίνεται

25. Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.

26. λικμήτωρ ἀσεβῶν βασιλεὺς σοφὸς καὶ ἐπιβαλεῖ αὐτοῖς τροχόν

26. Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.

27. φῶς κυρίου πνοὴ ἀνθρώπων ὃς ἐρευνᾷ ταμίεια κοιλίας

27. Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.

28. ἐλεημοσύνη καὶ ἀλήθεια φυλακὴ βασιλεῖ καὶ περικυκλώσουσιν ἐν δικαιοσύνῃ τὸν θρόνον αὐτοῦ

28. Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.

29. κόσμος νεανίαις σοφία δόξα δὲ πρεσβυτέρων πολιαί

29. Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.

30. ὑπώπια καὶ συντρίμματα συναντᾷ κακοῖς πληγαὶ δὲ εἰς ταμίεια κοιλίας

30. Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras