Found 155 Results for: victoria virtute fortitudine

  • Quis est iste, qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnæ? (Liber Iudith 5, 27)

  • dicentes: Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te: et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias. (Liber Iudith 6, 15)

  • Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 11)

  • Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret. (Liber Iudith 10, 4)

  • Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum. (Liber Iudith 10, 8)

  • Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. (Liber Iudith 13, 20)

  • Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. (Liber Iudith 13, 22)

  • Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua: et quem superare nemo potest. (Liber Iudith 16, 16)

  • In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. (Liber Iob 22, 8)

  • Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. (Liber Iob 23, 6)

  • Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ. (Liber Iob 24, 22)

  • In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. (Liber Iob 26, 12)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina