Found 600 Results for: verbum Dei audi

  • Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. (Actus Apostolorum 13, 48)

  • Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. (Actus Apostolorum 13, 49)

  • et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam: (Actus Apostolorum 14, 24)

  • Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. (Actus Apostolorum 15, 7)

  • Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. (Actus Apostolorum 15, 35)

  • Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. (Actus Apostolorum 15, 36)

  • Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. (Actus Apostolorum 16, 6)

  • Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. (Actus Apostolorum 16, 32)

  • Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent. (Actus Apostolorum 17, 11)

  • Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem. (Actus Apostolorum 17, 13)

  • Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)

  • Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. (Actus Apostolorum 19, 10)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina