Found 12 Results for: secreto

  • Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. (Liber II Samuelis 23, 23)

  • Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te. (Liber Nehemiae 6, 10)

  • sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: (Liber Iob 29, 4)

  • Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus. (Liber Iob 40, 16)

  • Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. (Liber Psalmorum 100, 5)

  • Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus, (Liber II Maccabaeorum 6, 21)

  • Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ. (Liber II Maccabaeorum 14, 21)

  • In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. (Liber Ecclesiastes 10, 20)

  • Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)

  • Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: (Evangelium secundum Matthaeum 20, 17)

  • Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)

  • Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? (Evangelium secundum Marcum 9, 27)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina