Found 353 Results for: perditionem Nabuchodonosor mare
Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam. (Prophetia Aggaei 2, 7)
Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ. (Prophetia Zachariae 9, 10)
Et erit in die illa: exibunt aquæ vivæ de Jerusalem: medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum: in æstate et in hieme erunt. (Prophetia Zachariae 14, 8)
Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 13)
Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)