Found 5 Results for: ornamenta
Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent. (Liber Iudicum 8, 21)
Filiæ Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro. (Liber II Samuelis 1, 24)
et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies, (Liber I Maccabaeorum 3, 49)
Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum. (Liber II Maccabaeorum 2, 2)
Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt. (Liber Baruch 6, 8)