Found 41 Results for: malitiam
Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. (Prophetia Osee 9, 15)
Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. (Prophetia Ionae 3, 10)
Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem. (Prophetia Nahum 1, 11)
Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. (Epistula ad Colossenses 3, 8)
Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, (Epistula I Petri 2, 1)