Found 11 Results for: ficum

  • quare nos fecistis ascendere de Ægypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum? (Liber Numeri 20, 5)

  • Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. (Liber Iudicum 9, 10)

  • Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. (Liber Proverbiorum 27, 18)

  • Nolite audire Ezechiam ; hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ, (Liber Isaiae 36, 16)

  • Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. (Liber Ieremiae 5, 17)

  • Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei ; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. (Prophetia Osee 2, 12)

  • Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. (Prophetia Ioel 1, 7)

  • Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est. (Prophetia Michaeae 4, 4)

  • In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum. (Prophetia Zachariae 3, 10)

  • Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)

  • Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. (Evangelium secundum Marcum 11, 20)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina