Found 1517 Results for: dei
Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo: (Apocalypsis Ioannis 11, 1)
Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: (Apocalypsis Ioannis 11, 16)
Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)
Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. (Apocalypsis Ioannis 12, 10)
Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi. (Apocalypsis Ioannis 12, 17)
et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei. (Apocalypsis Ioannis 14, 5)
et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni: (Apocalypsis Ioannis 14, 10)
Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu. (Apocalypsis Ioannis 14, 12)
Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum: (Apocalypsis Ioannis 14, 19)
Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei. (Apocalypsis Ioannis 15, 1)
Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei: (Apocalypsis Ioannis 15, 2)
et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 3)