Found 179 Results for: castra in Galgalis

  • Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. (Liber Iosue 6, 14)

  • Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur. (Liber Iosue 6, 18)

  • Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt. (Liber Iosue 6, 23)

  • Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt: Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim. (Liber Iosue 9, 17)

  • Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. (Liber Iosue 10, 7)

  • Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis. (Liber Iosue 10, 9)

  • Reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalæ. (Liber Iosue 10, 15)

  • Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israël mutire ausus est. (Liber Iosue 10, 21)

  • Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo. (Liber Iosue 18, 9)

  • Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait: Eduxi vos de Ægypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris: et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, (Liber Iudicum 2, 1)

  • Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium: egressisque omnibus qui circa eum erant, (Liber Iudicum 3, 19)

  • Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi. (Liber Iudicum 7, 1)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina