Found 474 Results for: audire verba

  • Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. (Liber Deuteronomii 18, 18)

  • Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. (Liber Deuteronomii 18, 19)

  • dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis: (Liber Deuteronomii 21, 20)

  • et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. (Liber Deuteronomii 23, 5)

  • ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. (Liber Deuteronomii 27, 3)

  • Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. (Liber Deuteronomii 27, 8)

  • Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. (Liber Deuteronomii 28, 15)

  • Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum: (Liber Deuteronomii 28, 58)

  • Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. (Liber Deuteronomii 29, 1)

  • et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem. (Liber Deuteronomii 29, 4)

  • Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis. (Liber Deuteronomii 29, 9)

  • Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, (Liber Deuteronomii 29, 19)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina