Found 68 Results for: amicitia cum mundo

  • Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. (Evangelium secundum Ioannem 18, 20)

  • Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)

  • Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. (Epistula ad Romanos 1, 8)

  • Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. (Epistula ad Romanos 5, 13)

  • Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. (Epistula I ad Corinthios 4, 9)

  • non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. (Epistula I ad Corinthios 5, 10)

  • an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? (Epistula I ad Corinthios 6, 2)

  • et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi. (Epistula I ad Corinthios 7, 31)

  • De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. (Epistula I ad Corinthios 8, 4)

  • Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. (Epistula I ad Corinthios 11, 32)

  • Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. (Epistula I ad Corinthios 14, 10)

  • Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina