Found 1219 Results for: Vobis
Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum. (Evangelium secundum Lucam 12, 44)
Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? (Evangelium secundum Lucam 12, 57)
Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. (Evangelium secundum Lucam 13, 3)
Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. (Evangelium secundum Lucam 13, 5)
Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. (Evangelium secundum Lucam 13, 24)
Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: (Evangelium secundum Lucam 13, 25)
Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. (Evangelium secundum Lucam 13, 27)
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. (Evangelium secundum Lucam 13, 35)
Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam. (Evangelium secundum Lucam 14, 24)
Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 33)