Found 1219 Results for: Vobis

  • Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)

  • quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. (Liber Leviticus 17, 11)

  • Idcirco dixi filiis Israël: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos. (Liber Leviticus 17, 12)

  • Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 4)

  • Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. (Liber Leviticus 19, 23)

  • Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 28)

  • Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. (Liber Leviticus 20, 24)

  • Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta. (Liber Leviticus 20, 25)

  • et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 33)

  • Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, (Liber Leviticus 23, 7)

  • Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem: (Liber Leviticus 23, 10)

  • qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. (Liber Leviticus 23, 11)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina