Found 1219 Results for: Vobis
At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. (Evangelium secundum Lucam 3, 13)
Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. (Evangelium secundum Lucam 4, 24)
In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: (Evangelium secundum Lucam 4, 25)
Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. (Evangelium secundum Lucam 6, 24)
Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis. (Evangelium secundum Lucam 6, 25)
Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 26)
Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. (Evangelium secundum Lucam 6, 27)
Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. (Evangelium secundum Lucam 6, 28)
Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. (Evangelium secundum Lucam 6, 31)
Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 32)
Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 33)
Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. (Evangelium secundum Lucam 6, 34)