Found 29 Results for: Virgines
Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ. (Liber Psalmorum 77, 63)
juvenes et virgines ; senes cum junioribus, laudent nomen Domini: (Liber Psalmorum 148, 12)
et ingemuerunt principes et seniores ; virgines et juvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est. (Liber I Maccabaeorum 1, 27)
Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant: sed et virgines quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant: (Liber II Maccabaeorum 3, 19)
Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. (Liber Isaiae 23, 4)
Daleth. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine. (Lamentationes 1, 4)
Sade. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem. (Lamentationes 1, 18)
Jod. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion ; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis: abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem. (Lamentationes 2, 10)
Sin. Jacuerunt in terra foris puer et senex ; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es. (Lamentationes 2, 21)
Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. (Lamentationes 5, 11)
Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient. (Prophetia Ezechielis 44, 22)
In die illa deficient virgines pulchræ et adolescentes in siti, (Prophetia Amos 8, 13)