Found 148 Results for: Victoria fortitudo virtutis

  • Meum est consilium et æquitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo. (Liber Proverbiorum 8, 14)

  • Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. (Liber Proverbiorum 10, 29)

  • Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. (Liber Proverbiorum 14, 4)

  • Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. (Liber Proverbiorum 15, 6)

  • Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. (Liber Proverbiorum 20, 29)

  • Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. (Liber Proverbiorum 24, 10)

  • Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. (Liber Proverbiorum 31, 25)

  • sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)

  • sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. (Liber Sapientiae 5, 13)

  • Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 24)

  • Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)

  • Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 21)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina