Mosaico decorativo

Found 614 Results for: Verbum Dei Christum

  • verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. (Epistula ad Philippenses 2, 16)

  • Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. (Epistula ad Philippenses 3, 7)

  • Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, (Epistula ad Philippenses 3, 8)

  • Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula ad Philippenses 3, 20)

  • cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: (Epistula ad Colossenses 1, 25)

  • Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, (Epistula ad Colossenses 2, 6)

  • Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: (Epistula ad Colossenses 2, 8)

  • Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. (Epistula ad Colossenses 3, 16)

  • Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)

  • Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)

  • Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)

  • quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina