Found 284 Results for: Venerunt
Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 16)
Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 27)
Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 4)
Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 33)
Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 34)
Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 31)
et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, (Evangelium secundum Matthaeum 26, 60)
Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 33)
Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 53)
Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 11)