Found 284 Results for: Venerunt
Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. (Liber Psalmorum 78, 1)
Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. (Liber Psalmorum 118, 148)
Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere. (Liber I Maccabaeorum 2, 15)
Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri. (Liber I Maccabaeorum 3, 40)
Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 3, 41)
Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël. (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant. (Liber I Maccabaeorum 4, 26)
Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris. (Liber I Maccabaeorum 4, 29)
Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba hæc: (Liber I Maccabaeorum 5, 14)
Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. (Liber I Maccabaeorum 5, 46)
sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii. (Liber I Maccabaeorum 6, 29)
Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter. (Liber I Maccabaeorum 6, 31)