Found 6 Results for: Véu
Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat. (Liber Iosue 3, 17)
Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant. (Liber Iosue 4, 18)
docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum, (Liber Iosue 4, 22)
Hæc dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas. (Liber II Regum 3, 16)
Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra. (Liber II Regum 3, 17)
Nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit. (Liber Isaiae 19, 7)