Found 12906 Results for: Ut
Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. (Epistula I ad Corinthios 11, 22)
Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. (Epistula I ad Corinthios 11, 28)
Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. (Epistula I ad Corinthios 11, 31)
Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. (Epistula I ad Corinthios 11, 32)
Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. (Epistula I ad Corinthios 12, 1)
Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. (Epistula I ad Corinthios 12, 2)
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: (Epistula I ad Corinthios 12, 5)
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. (Epistula I ad Corinthios 12, 7)
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: (Epistula I ad Corinthios 12, 8)
alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. (Epistula I ad Corinthios 12, 10)