Found 12906 Results for: Ut
Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, (Actus Apostolorum 17, 30)
Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum. (Actus Apostolorum 17, 32)
Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.) (Actus Apostolorum 18, 3)
Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis. (Actus Apostolorum 18, 4)
Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum. (Actus Apostolorum 18, 5)
Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. (Actus Apostolorum 18, 6)
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: (Actus Apostolorum 18, 9)
propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. (Actus Apostolorum 18, 10)
Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)
Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, (Actus Apostolorum 18, 12)
Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem. (Actus Apostolorum 18, 14)