Found 12906 Results for: Ut
qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. (Evangelium secundum Ioannem 3, 21)
Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur. (Evangelium secundum Ioannem 3, 23)
Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. (Evangelium secundum Ioannem 3, 25)
Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 29)
Illum oportet crescere, me autem minui. (Evangelium secundum Ioannem 3, 30)
Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 36)
Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes (Evangelium secundum Ioannem 4, 1)
Oportebat autem eum transire per Samariam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 4)
Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. (Evangelium secundum Ioannem 4, 6)
(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) (Evangelium secundum Ioannem 4, 8)
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 9)
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? (Evangelium secundum Ioannem 4, 11)