Found 12906 Results for: Ut
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. (Evangelium secundum Lucam 22, 66)
si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. (Evangelium secundum Lucam 22, 68)
Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 69)
Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. (Evangelium secundum Lucam 22, 70)
Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. (Evangelium secundum Lucam 23, 2)
Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis. (Evangelium secundum Lucam 23, 3)
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. (Evangelium secundum Lucam 23, 4)
Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. (Evangelium secundum Lucam 23, 6)
Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. (Evangelium secundum Lucam 23, 7)
Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. (Evangelium secundum Lucam 23, 9)
Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. (Evangelium secundum Lucam 23, 10)