Found 12906 Results for: Ut
Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. (Evangelium secundum Lucam 20, 14)
Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? (Evangelium secundum Lucam 20, 17)
Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum. (Evangelium secundum Lucam 20, 18)
Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. (Evangelium secundum Lucam 20, 20)
Licet nobis tributum dare Cæsari, an non? (Evangelium secundum Lucam 20, 22)
Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? (Evangelium secundum Lucam 20, 23)
Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, (Evangelium secundum Lucam 20, 27)
dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Lucam 20, 28)
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. (Evangelium secundum Lucam 20, 38)
Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. (Evangelium secundum Lucam 20, 39)
Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? (Evangelium secundum Lucam 20, 41)