Found 12906 Results for: Ut
Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)
Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, (Evangelium secundum Matthaeum 26, 67)
Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 6)
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 7)
et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 10)
Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 11)
Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 14)
Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 15)
habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 16)