Found 12906 Results for: Ut
Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 1)
Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 2)
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)
hæc autem omnia initia sunt dolorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 8)
qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 13)
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! (Evangelium secundum Matthaeum 24, 19)
Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 20)
Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 23)
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 24)
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)
et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)