Found 12906 Results for: Ut
Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum. (Prophetia Danielis 14, 8)
Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. (Prophetia Danielis 14, 9)
Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. (Prophetia Danielis 14, 12)
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. (Prophetia Danielis 14, 14)
Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. (Prophetia Danielis 14, 15)
Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 24)
Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi. (Prophetia Danielis 14, 25)
Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. (Prophetia Danielis 14, 31)
Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. (Prophetia Danielis 14, 32)
Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. (Prophetia Danielis 14, 39)
Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. (Prophetia Osee 1, 11)
Dicite fratribus vestris: Populus meus ; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta. (Prophetia Osee 2, 1)