Found 12906 Results for: Ut
Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et hæreditate possidebunt te: et eris eis in hæreditatem, et non addes ultra ut absque eis sis. (Prophetia Ezechielis 36, 12)
Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. (Prophetia Ezechielis 36, 23)
Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini. (Prophetia Ezechielis 36, 27)
Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. (Prophetia Ezechielis 36, 30)
dicent: Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt. (Prophetia Ezechielis 36, 35)
Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta: ego Dominus locutus sim, et fecerim. (Prophetia Ezechielis 36, 36)
Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum, (Prophetia Ezechielis 36, 37)
ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus: sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 36, 38)
Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. (Prophetia Ezechielis 37, 2)
Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti. (Prophetia Ezechielis 37, 3)
Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 37, 6)
Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. (Prophetia Ezechielis 37, 7)