Found 12906 Results for: Ut
Et exacerbaverunt me filii: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quæ cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 21)
Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum. (Prophetia Ezechielis 20, 22)
Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras, (Prophetia Ezechielis 20, 23)
et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis: viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suæ, et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ, et libaverunt libationes suas. (Prophetia Ezechielis 20, 28)
Neque cogitatio mentis vestræ fiet, dicentium: Erimus sicut gentes et sicut cognationes terræ, ut colamus ligna et lapides. (Prophetia Ezechielis 20, 32)
Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 36)
Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 42)
Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis. (Prophetia Ezechielis 20, 43)
Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem: (Prophetia Ezechielis 21, 4)
ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. (Prophetia Ezechielis 21, 5)
Fili hominis, propheta, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: loquere: Gladius, gladius exacutus est, et limatus: (Prophetia Ezechielis 21, 9)
ut cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. (Prophetia Ezechielis 21, 10)