Found 12906 Results for: Ut
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. (Liber Ecclesiasticus 5, 13)
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. (Liber Ecclesiasticus 5, 17)
Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam: (Liber Ecclesiasticus 6, 2)
et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. (Liber Ecclesiasticus 6, 3)
Est autem amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis. (Liber Ecclesiasticus 6, 10)
Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 6, 14)
Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 6, 18)
Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus. (Liber Ecclesiasticus 6, 27)
Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ: (Liber Ecclesiasticus 6, 30)
decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris. (Liber Ecclesiasticus 6, 31)