Mosaico decorativo

Found 12906 Results for: Ut

  • Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus: (Liber Sapientiae 15, 10)

  • Homo enim fecit illos ; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere. (Liber Sapientiae 15, 16)

  • Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)

  • Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere: effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus. (Liber Sapientiae 15, 19)

  • ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. (Liber Sapientiae 16, 3)

  • Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem ; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. (Liber Sapientiae 16, 4)

  • Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. (Liber Sapientiae 16, 6)

  • In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo. (Liber Sapientiae 16, 8)

  • Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. (Liber Sapientiae 16, 10)

  • In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur: ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adjutorio. (Liber Sapientiae 16, 11)

  • Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. (Liber Sapientiae 16, 14)

  • Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina