Found 12906 Results for: Ut
Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat. (Liber Exodus 16, 21)
In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. (Liber Exodus 16, 22)
Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. (Liber Exodus 16, 23)
Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. (Liber Exodus 16, 24)
Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. (Liber Exodus 16, 26)
Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. (Liber Exodus 16, 27)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ? (Liber Exodus 16, 28)
Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti. (Liber Exodus 16, 32)
sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. (Liber Exodus 16, 34)
Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. (Liber Exodus 16, 35)
Gomor autem decima pars est ephi. (Liber Exodus 16, 36)
Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ? (Liber Exodus 17, 2)
