Found 12906 Results for: Ut
Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde. (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
Et commiserunt prælium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos. (Liber I Maccabaeorum 10, 49)
Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuptias ejus Ptolemaidæ, sicut reges in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
Et scripsit rex Alexander Jonathæ, ut veniret obviam sibi. (Liber I Maccabaeorum 10, 59)
Dixitque principibus suis: Exite cum eo in medium civitatis, et prædicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione. (Liber I Maccabaeorum 10, 63)
Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus, quæ prædicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes: (Liber I Maccabaeorum 10, 64)
dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus. (Liber I Maccabaeorum 10, 70)
Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 71)
Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium: (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt prælium. (Liber I Maccabaeorum 10, 78)
Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 81)