Mosaico decorativo

Found 12906 Results for: Ut

  • Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis, (Liber Iudith 8, 30)

  • ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. (Liber Iudith 8, 31)

  • Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël. (Liber Iudith 8, 32)

  • Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. (Liber Iudith 8, 33)

  • Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: (Liber Iudith 9, 1)

  • Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. (Liber Iudith 9, 6)

  • Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, (Liber Iudith 9, 9)

  • Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 11)

  • Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur: (Liber Iudith 9, 12)

  • capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ. (Liber Iudith 9, 13)

  • Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum. (Liber Iudith 9, 14)

  • Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: (Liber Iudith 9, 18)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina